- GALAAD
- I.GALAADfil. Machir, fil. Manasse. Num. c. 26. v. 29. Item pater Iarae, patris Hari. 1. Par. c. 5. v. 14. Lat. accrvus testimonii. Item regio Galilaeae ad orientem ultra Iordanem, ubi dimidia tribus Manassis accepit possessionem, cum Rubenitis, et Gaditis. Num. c. 32. v. 39. animalibus pascendis aptissima: Cum prius proprie montis solum nomen efset, in quo Iacobus cum Labane foedus pepigit, Galaaditae Saulis et filiorum cadaveracum cura sepeliêrunt. Vide Genes. c. 31. v. 21. Ios. c. 13. v. XI. 1. Reg. c. ult. v. 3, 15, 20. I. Par. c. 10. v. XI. et 12. Pslam. 60. v. 9. Torniel. A. M. 2296. n. 3. et 9. et A M. 2979. n. 9. etc.II.GALAADmons montium omnium qui trans Iordanem sunt altissimus: in tribu Manasse: Hic 50. circiter milliaria longus, ab Austro iuxta civitatem Iaer rupesque Arnon initium sumit, et versus Sept. per duo regna, Amoirhaeorum scilicet, et Basan. ad Or. vero per deserta loca, diversis cacuminibus usqueve ad Libanum montem porrigitur, et in diversis locis diversa sortitur nomina: Nam quibusdam in locis vocatur Seir, in aliis Hermon, in aliis Libanus, et alibi mons Galaad, qui tamen omnes sunt unus mons continuus. Ubertate reliquis, qui ultra Iordanem visuntur, montibus praestat, atqueve arborum, aromatum, et graminis admodum ferax est, praesertim vero resinae: a monte vero et civitas, quae in eo condita est, et adiacens monri regio vocabulum Galaad etiam sorrita sunt.III.GALAADurbs in tribu Manasse dimidiae tribus Manasse, in monte Galaad condita est, a quo etiam, ut Hieron. testatur, nomen suum sortitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.